Chapter 1: Invocātus Hospes
Chapter Text
Domī Ātrōrum
Chelseae, Londiniī
"Vir quīdam hīc tē vīsere vult!"
Narcissa paene librum āmīsit ad sībila mātris verba. Pulsātiōnes ōstiī tōtam per domum paulō ante sonuerant, sed illa putāverat eum esse nōtum mātris. Quisnam is esse posset, nihil Narcissa sciēbat, nam faustī salūtantium mātris per annōs vacuī jacēbant. Sed nōtus, paenitentiā affectus quod Ātrōs rejēcisset, probābilior vidēbātur alternātā condiciōne illā perplexā: aliquem Narcissam arcessīvisse.
"Surge, surge! Per deōs, quid induis? Et capillōs tuōs! Citō, cōnāre dominae speciem praebēre."
Māter librum ē manibus Narcissae rapuit et eam ē lectō, ubi cōnstituerat Narcissa pōmerīdiānum Vilīs magicīs pīrātīsque improbīs distentā agere, trāxit.
"Sed egō nōn— Quis—"
"Filius Malifidiānōrum."
Hīs dīctīs, Narcissae ōs jacuit modō quem māter sine dubiō indecōrum jūdicāvit.
"Lūcius mē vīsere vēnit?"
"Ita vērō! Ipse Lūcius Malifidiānus! Nunc vestem indue, exue illam tunicam nocturnam dēfōrmem."
Eō ipsō mōmentō animadvertit Narcissa mātrem, cujus vestītus solitus erat stola soleaeque, nunc vestem longam īnsignem, manicīs tumidīs fimbriīsque crīspātīs, gerentem. Terror per spīnam dēflūxit. Parva erat causa cūr quisquam eōs invīseret, et certē nōn vir satis īnsignis ut māter Narcissae gemmīs induisset, capillōs composuisset et per andrōnem cucurrisset ut eam ē lectō extraheret.
Māter Narcissae eam per cubiculum trāxit et adjūnctum in vestiārium impulit. Narcissa titubandō sē in arcā ērēxit, dum māter per ordinēs vestium tunicārumque, quae annīs nōn gestae pendēbant, incēdēbat. Mōmenta proxima fuērunt turba vestīmentōrum ad pectus Narcissae admōtōrum virgaeque capillōs ejus contorquentis. Vix omnia persequī potuit.
“Sed cūr Lūcius hīc est—”
“Ita vērō, dīc mihi, Narcissa, cūr Lūcius hīc est?” postulāvit māter. “Putābam mē tibi cōnfīdere posse, sed nēmō ōstium pulsat nisi causam habeat crēdendī sē bene acceptum īrī. Sōlae meretrīcēs palpebrās ad admīrātōrēs palpitant! O, sciēbam pessimam esse sententiam tē ad illam scholam mittere…”
“Sed nihil fēcī—”
“Nōlī mihi mentīrī,” respondit māter abruptē. “Vir tē exspectat, et pater tibi eum certē nōn invītāvit.”
Nihil Narcissa dīcere poterat, nam sī Lūcius Malifidiānus eam exspectābat, causam habēre dēbēbat. Per memoriās scrūtāta est, sed nihil nisi vagae reminīscentiae commentātiōnum dē pōtiōnibus in mentem vēnērunt. Puella discipula inūtilis eī fuerat, aliquot annīs jūnior ipsō — quaedam auxiliō interdum scholasticīs in studiīs indigēns. Minimē, sī hīc erat, multō terribiliōre causā id esse dēbēbat. Bellātrīx paucōs amīcōs multōsque bellī inimīcōs quī gentium saeviēbant habēbat. Sī obtūtus Lūciī umquam in Narcissā haesisset, nihil bonī significābat quod nunc, tot annīs post, ōstium pulsābat. Nōn erat puer quem ōlim illa nōverat.
“Ubi est Bellātrīx?...”
“Quī sciam? Bellātrīx facit quod vult, sine cūrā dē fāmā suā, sicut tū!”
“Sed… sed Lūcius est…”
“Indue hanc tunicam.”
“Sed Lucius est…”
“Indue hanc tunicam!”
“… sed est is Eques!”
Narcissa vix respīrāre poterat post impetum. Cor tantā vī pulsabat, ut māter certē per vestēs, quās ad pectus Narcissae pressit, id sentīre posset. Oculī eōrum inter sē convēnērunt, et tum intellēxit levem tremōrem manum mātris quoque quatere.
"Hoc," dīxit māter vōce tam quiētā ut Narcissae frīgidus horror membra quateret, "est cūr festīnandum tibi sit. Nōn possumus Equitem Valpurgae cōgere, ut tē exspectet. Tū tunicam induēs, tū eī allābēris, et tū eī arrīdēbis dōnec Bellātrīx redībit et nōs omnēs quiēscere poterimus."
❦
Sī Narcissa in poculum theae linquerētur, domum suam damnātam fore, sibi admonuit. Sed quamvīs cōnāta esset, undās in theā temperāre nōn poterat. Cum poculum in patellā strepere coepisset, māter Narcissae eam torvē aspexit, et Narcissa illud laciniātō in mantēlī posuit.
Juxtā eam, Lūcius Malifidiānus mollī in lectō in conclāvī recubuit, ubi omnis superficiēs relūcēbat, quamvīs annīs nūllum vīderat hospitem. Longē ab illō discipulō seniōre, quem illa meminerat, Lūcius vidēbātur. Nūlla mollitiēī vestīgia puerīlis remanēbant: angulōs acūtōs māxilla habēbat, et lāta manus poculum quod tenēbat, rotundum vīnī, quod eī pater Narcissae obtulerat, superābat. Succus pepōnis pueritiae eōrum prō ampullā ex armāriō pōtiōnum substitūtus erat. Nisi propter fulgōrem in capillīs flāvum, eum illa nōn agnōvisset.
“Quantum temporis est — octō, novem annī jam?” rogāvit Lūcius. “Numquam rogāvī quōmodo commentātiō tua dē pōtiōnibus prōcessisset.”
Narcissa subrīsit.
Silentium in conclāve dēscendit. Parentēs Narcissae hospesque eōrum eam aspiciēbant. Respexit, domina impeccābilī habitū rīsūque in faciē īnsculptō.
"Bene igitur prōcessit?" inquit Lūcius. "Bene, in rēbus pōtiōnum neque mihi ūsus erat, opīnor."
Trāns mēnsam parvam, māter Narcissae tussiēbat.
“Paulum verēcunda est.”
Narcissa pergēbat subrīdēre, nam sī labia vel paulīsper vacillārent, nōn audēbat illa cōgitāre quās ad rēs Bellātrīx redīret.
Lūcius supercilium sustulit, sed tacitē pōtiōnem lībāvit. Signō datō, pater Narcissae lagēnam perlucidam, quae nōn ūsā erat ultimō ex convīviō quod habuerant cum Narcissa quārtum annum ageret scholasticum, porrēxit. Quamvīs vetustāte, crystallum sine ūllō pulvere fulgēbat. Tuppia hērēditāria eōrum micantia servābat — ūna ex causīs cūr nōndum vēndita esset, dissimilis alterae partis familiae eōrum.
“Plūs vīnī?”
“Ita, grātiās tibi agō.”
Lūcius poculum porrēxit plēnum, et omnēs patrem Narcissae paucīs amplius guttīs id implēre spectāvērunt.
“Bene est.” Ēlegantiae ejus testimōnium fuit quod Lūcius id ad labia adtulit sine eō in sē effundendō.
“Quid agit Abraxās? Vir erat vischiī amāns igniferī, sī memoriolā dōliōrum in cellīs ejus nōn vacillō.”
“O, ita, satis plūrima collēgit.”
Sermō immaculātō in carcere, in quō Lūcius eōs captīvōs tenēbat, continuābātur. Narcissa subrīsit, pater vīnum īnfūdit, māter autem rīsit ut tintinnābula inharmonica, quae nōn audīverat ex nocte dē quā cōgitāre vetitum erat.
"Plūs vīnī?"
"Ita, grātiās tibi agō."
Simul ac Lūcius latebrās prōtulit et ad jānuam sē contulit, Narcissa collāpsa est. Spīna sibi erat acervus cremōris quem Tuppia dē lectō abrādere dēbēret cum venīret ad vitrea sordida removenda.
"... patrī tibi salūtem dīc..."
"... salūtem dīcit..."
Vōcēs adhūc per angulum veniēbant. Sonitum Narcissa jānuae exspectābat claudentis, sed inter sē, pater et Lūcius īnfīnītō flūmine colloquēbantur salūtum inānium. Nihil rēferēbat, ibi simpliciter exossāta jacēret. Nōn cūrābat, nam tandem fēcerat quod per hōram praeteritam fierī nōn poterat: rīsum dēpōnere.
"... et quaesō mātrī tibi dīc..."
"... manē," dīxit Lūcius.
Gradūs in vestibulō sonuērunt, gravēs et tabulāta strīdēbant — per deōs! Ad conclāve redībat Lūcius! Metū Narcissa exanimāta est.
Festīnāvit illa ut sē in lectō ērigeret. Rīsum illum dolentem in vultū quum maximē rūrsus fīxerat, Lūcius rediit. Nōn in līmine substitit, sed rēctā quō illa sedēbat, pūpa rigida super pulvīnōs, prōgressus est. Deinde, Narcissā obstupefactā, ante eam ille sē inclīnāvit. Aequā altitūdine, Narcissa māxillae Lūciī rāsae subtīlitātem, capillōrum fīla polītōrum, argenteās oculōrum profunditātēs videre poterat. Sī respīrāre dēsineret, certē linquerētur, tamen pulmōnēs āere implēre nōn poterat.
"Patet hanc commorātiōnem haud optimam fuisse. Quid agis, Narcissa? Mīrum tibi estō mē post tam longum tempus videre."
Vōx mollior facta erat; nōn jam illō tonō gregāriō quō tōtā pōmerīdiānā ūsus erat loquēbātur. Nunc, puerum majōrem nātū ex memoriīs Narcissae attingēbat.
Lūcius erat Eques, ūnus ex paucīs ēlēctīs quī īnfanda fēcērunt ut omnēs servārent, sed... erat etiam puer quī cum eā sēderat et adjūverat in scrībendīs commentātiōnibus dē pōtiōnibus, quī eam per porticūs dūxerat cum errāvisset illa prīmō in annō scholasticō, quī damnum eī nōn dederat, sed eam incolumem dīmīserat cum puella paene campānam nōn audīvisset vespertīnam. Illō tempore eum intoleranter venustum arbitrāta erat, et fortasse ērubuit plūs quam decēbat puellae rīte ēductae.
In oculōs priōris condiscipulī sibi intuita est et animum sibi coēgit sēdātum esse. Contrā quae Bellātrīx eīs dīxerat, Lūcius Narcissae nocēre nōn vidēbātur. Pro Merlinus, vir magnā bellicā laude erat. Nōnne autem cohortem mīlitum Ministeriī mēnse proximō dēpugnāverat? Fortasse alius Eques erat… difficile erat vōcem Bellātrīcis submissam per tabulāta audīre. Numquam eam auscultāre voluerat, sed Narcissae vigilāntī fābulās horrendās nārrātās audiēntīque, quotiēnscumque soror occultīs ex excursiōnibus redībat, difficile erat dormīre.
“… Bene valeō. Quid agis?”
Verba vix ex labrīs Narcissae prōfēcērunt, sed quamvīs tacita essent, Lūcius ea audīvit.
“Gaudeō tē bene valēre. Vērē, Narcissa, mē paenitet tam diū abfuisse. Epistulam saltem mīsisse dēbuissem.”
“Minimē, quaesō nōlī putāre— scīlicet versābāris—,” dīxit Narcissa titubandō. “Es… Fuistī… Grātiās tibi ago prō nōs tuendō.”
Vērum erat cōnsortiōnem Malifidiānōrum cum Ātrīs dissolūtam esse, sed omnēs similiter talēs dissolūtae sunt cum omnēs domōs quās nōverant. Sī amita Valburga frātrem concoquere nōn poterat, vix Lūcium ejusdem condemnāre poterant, nōn cum commorātiō hodiē per sē mīrāculum esset.
“Grātiās tibi agō,” dīxit Lūcius. Lentē rīsus per faciem fōrmātus est. “Paene oblītus eram quam dulcis sīs.”
Calor per genās Narcissae efflōruit, etiam cum eī formīdō injicerētur. In mente suā, quid verba Lūciī significārent sciēbat. Vir erat, et vēnerat eam vīsere. Nōn difficile erat causam discernere. Sī nōn vēnerat ut sorōrī Narcissae molestiam exhibēret, tum ūna tantum causa erat cūr ibi esset. Māter Narcissae probābiliter semper rēctē dīxerat; fortasse nimis diū cōram eō Narcissa ērubuit in scholā, et nunc ille venerat ut sē cum eā oblectāret.
Narcissa animōs tranquillāvit.
"... salvus gentium sīs." Quamvīs illa timēret, cōmitās per colloquium eam perferret.
"Cōnābor. Sed dē rēbus jūcundiōribus loquāmur. Quibus in rēbus versāris? Bellātrīx mihi dīxit tē legere gaudēre."
"... gaudeō."
"Aliquid praecipuē gaudēs legere?"
Labrum Narcissa momordit, nam vix Lūciō dē librīs amātōriīs libīdinōsīs, in quibus diēs agēbat, nārrāre poterat. Sub oculīs exspectantibus Lūciī, mēns respōnsum aptum quaerēbat, sed quamvīs cōnārētur, in nūlla animum dēfīgere et intendere poterat nisi crēscentem molestiam ex tunicā quae eī ingesta erat. Nimis angusta erat prō corpore Narcissae.
Postquam manifestum factum est Lūcium respōnsum exspectāre quod numquam veniet, per fenestram prōspexit, tum nūtū Narcissam vocāvit.
"Hodiē est ēgregia tempestās. Quīn hortō fruimur?"
Parumper Narcissa cōnsecūtiōnēs fugiendī per scālās et sub strāgulīs lectī sē occultandī cōnsīderāvit, sed tum illās stultās cōgitātiōnēs reppulit et bracchium quod Lūcius porrēxerat adprehendit. Ut vir nōbilis quī erat, eam ē lectō surgere stāreque adjūvit.
Cum manum Narcissae cubitō virī novissimum imposita erat, cum pater eam ad saltātiōnem virginum incipientium dēdūxerat. Tam prīdem erat, ut vix nunc decōrōs mōrēs illa meminerit. Sed sī illa errāsset, Lūcius eam dē eō nōn monuit, quamquam certē centum fēminās ante eam dēdūxit. Cur comitātum Narcissa ad hortum suum requīreret, incertum erat, sed rēctē ēgisse vidēbātur, nam brevis īnspectiō quam ad parentēs in līmine latentēs clam injēcit, rīsūs arcessītōs paene jūcundōs aspectū patefēcit, quamquam certē illī aequē ac ipsa turbidī erant.
Ultrā bibliothēcam, ultrā sessōrium, super tapēte quod māter Narcissae mīlibus graduum trānsierat, stābant jānuae vitreīs ōrnātae quae ad viridia post domum eōrum dūcēbant. Nimis sērō recordāta est stabulum dīlāpsum quod ōlim equōs currumque eōrum continēbat; nōn volēbat domuī suae cōram virō tam īnsignī quam Malifidiānōrum moram et impedīmentum īnferre. Sed cum Lūcius ōstium ad exteriōrem partem aperuit, spectāculum quod Narcissae objectum est minus dēfōrme erat quam timēbat. Aliquis – fortasse Tuppia – seriem saepium flōrentium serāverat quae aedificium dēsertum ā cōnspectū obstruēbat. Quam ob rem, hortus minor erat quam meminerat, sed spatium amplum erat ad sedendum in scamnīs quibus rosārum fruticēs prōspicientēs.
“Bellus,” animadvertit Lūcius.
Nōn potuit Narcissa utrum sincērē necne is dīxerit intellegere, itaque tacuit.
Ex quō māter cotīdiē in hortō sedēre coeperat, hōrīs innumerābilēs tēctōrum ōrdinēs vacuō vultū intuēns, Narcissa sē in cubiculō tenuerat. Quod significābat, annōs jam vestem nōn recollēgerat et foris in scamnō mātris cōnsēderat.
Lūcius sē juxtā eam dēmīsit, multō propius quam illa exspectāverat. Brācae ejus femora Narcissae tetigērunt, et illa acūtē spatium inter eōs breve sēnsit. Cūr audāciam ejus nōn praevīderit, incerta erat. Bellātrīx dē ejus arrogantiā satis saepe loquēbātur, et vidēbatur vir ab anxietāte invictus.
"Ad hortum tē dēdūxī, nōn quod parentēs tibi nōn amābilēs fuerint, sed cum eīs diem dēgere nōn erat prōrsus quod intenderam."
Lūcius labra contrāxit quasi jocum tacitum inter sē commūnicārent, sed cum illa eum attonita respexisset, subrīsit.
"Tē vīsere vēnī, Narcissa, nōn ut dē patris mihi vīnīs igniferīs loquerer. Quamquam retrōspectō, litterās inīre dēbuissem antequam Bellātrīx aliēna fieret."
"Bellātrīx?"
"Interdum dē tē quaesīvī, sed taedium mihi fuit timēre prō mihi nātūrā, cum perīta sit in artibus magicīs."
"Ejus... tibi..."
“Vereor mē nōn nimis amat. Cōnsilium tuī optimē adeundī mihi capiendum erat, dum nātūram mihi integra servārem.” Rīsus in faciē eum juvenem mīrābilem reddidit, quasi nūper ē campō sarosphaerae ēgressus vigēns. “Sed tē sic vidēns, capillīs sōle fulgentibus, periculum operae pretium fuisse crēdō.”
Fortasse tandem linquerētur, et tum Bellātrīx in hortum irrueret, ubi tantae certāminis magnitūdinis esset, ut Vātēs Quotīdiānus dē eō posterō diē nūntiāret. Numquam illīs Ātrīs crēdere possumus, amīcī pristinī eōrum murmurārent dum horrendum articulum legerent. Indecōrī, omnēs. Tempus est Malifidiānīs eōs dēlērī.
“Paulum audax fuī, nōnne? Ignōsce mihi, Narcissa, hodiē negligēns in ōrātiōne videor. Pater tibi nōn veritus est poculum mihi implēre, cēdō. Quīn mihi dē hortō nārrās? Quī flōrēs tibi grātissimī sunt?”
Lūcius volēbat scīre quōs flōrēs eī grātissimōs fuisse?— Vix flōribus animum intendere poterat Narcissa, Lūciō obruta. Prīmō, ad līmen domūs Narcissae appāruit quasi illa per annōs nōn inōrnāta fuisset, deinde domum obsidem tenuit inter cēnam, et tum dē flōribus colloquī voluit, quasi nōn subjēcisset…
“Cūr vēnistī?” Vōx Narcissae tremula erat, sed vix animō erat ut cūrāret. “Quid… Cūr… Plānē loquere!”
Supercilia Lūciī ērēcta sunt. Eam observāvit, et omnis speciēs puerī rīdentis ex īnfantiā suā ēvānuit. In locō ejus sedēbat vir nūllā vī, multō lātior illā, vestibus tam obscūrīs indūtus ut sōl nihil nisi umbrās repercuteret, et subitō nōn difficile erat Narcissae eum reconciliāre virō fābulārum cruentārum quās soror patrī nārrāre gaudēbat cum Narcissam cubitum īsse putārent.
Horror stomachum Narcissae sēdāvit. Mente capta erat, sīc loquēns virō generis Lūciī. Sī ille introīre et incestē eam oblectandī causā vexāre vellet, tum simpliciter illa ferret. Quis eum impedīret — pater Narcissae? Vix virgam vīgintī annīs sustulerat; nōn pār erat magō perītō, certē nōn ūnō ejusdem fāmae Lūciī. Vīsiōnibus calamitātis oppressa, festīnāvit ut commorātiōnem dēteriōrem servāret.
"M-mē paenitet," anhēlāvit. "Nōn volēbat— nōn dēbēbat—"
"Narcissa."
Tacuit. Cor tam vehementer pulsābat, ut certē etiam avēs in arboribus audīre possent.
“‘Plānē loquere’ inquis. Bene, igitur, ecce: ōlim puellam quandam flāvam nōvī, rīsū verēcundō ingeniōque dulcī praeditam, quamquam vidētur opīniō ejus dē mē per annōs mūtāta esse. Ēheu, hoc nefastum, nam mihi valdē placuit illa puella. In animō habueram eam rogāre ut mē crās ad saltātiōnem mātris mihi comitārētur.”
Verba eam exanimāvit. Lūcius nōn ad lūdendum cum eā veniēbat; eam petere cupiēbat. Invītāverat eam ad saltātiōnem — domūs suae! — ubi juxtā eum stāret et arrīdēret omnibus sanguine pūrō quī domum expulerant Narcissae, quī invītātiōnes mātris negōtiaque cum patre recūsāverant, quōrum līberī Narcissae rēs in scholā crūdēlēs cecinerant cum Bellātrīx jam nōn aderat ut eōs silentiō cōgeret.
Quam stulta fuerat. Dēspēranter illa ad vultum ejus spexit, ad fōrmam māxillae familiārem, ad capillōs quī adhūc tam aureōs fulgebant quam in memoriīs suīs, ad oculōs quī eōdem argenteō splendōre respiciēbant, quī somnia sua virginea cēperant. Jam pridem illam partem cordis suffōcāverat, nam māllet submergī quam dē puerō quem Bellātrīx ōderat irrīdērī. Sed num fierī poterat ut idem jam inde ā principiō sēnsisset Lūcius? Cōgitātiō absurda erat, tamen hīc erat; per deōs, tam horrendās maledictiōnēs in mōres ejus Narcissa jēcisset!
Manūs super oculōs trāxit, illōs perfidōs quī ausī sunt dolōrem jam diū suppressum trementēs inter digitōs effundere ut guttīs in vestem caderet.
"Ah... nōn tē flēre vidēre voluī." inquit Lūcius.
Palmās in oculōs immersit Narcissa dōnec dolor lacrimās stitit. Manūs lentē ā faciē dēcidērunt, et eās in gremiō complexa est. Dorsō rēctō, rīsū cōmitātem prae sē ferente, vultū paulum madidō, omnium esset potēns quae ibi accidēbat, etiamsī fortūna numquam eam adjūverat.
"Vellēs mē tē comitārī," inquit illa, et vōx paulum tantum tremuit.
"Nōn opus est nōbīs hunc sermōnem prōdūcere, Narcissa. Serēnum est. Fruāmur caelō."
"Assentior."
"Itane assentīris? Hoc mihi admīrātiōnem movet, cum vix verbum mihi hodiē dīxerīs."
"Ita assentior."
Lūcius nōn persuāsus vidēbātur, et silentium ita indicāvit. O fortūnātam Narcissam. Spem jam antequam eam exstāre scīret, corrūperat. Ipsa vix sciēbat quid vērē vellet — vir juxtā Narcissam terrēbat eam, quibus vīsīs in somniīs ingenuā illā discipulā contemptīs — sed nōn erat stulta. Ante eam stābat sōla spēs quam umquam habēret ut sub imperiō domūs suae ēvāderet. Nēmō eam tangere cūrāret — maculā quā Andromeda eam inquināverat — sed ob inexplicābilem aliquam causam, Lūcius Malifidiānus eam vocāverat, et illa rem corrūperat.
"Egō... errāvit, sed egō..." Altius spīritum dūxit Narcissa ut vōcem tremulam compōneret. "Tū quoque mihi valdē placuistī."
Occulta Narcissae quae numquam anteā cuiquam confessa erant nūllum ā Lūciō statim respōnsum accēpit. Sed Lūcius cubitum super scamnum jēcit, tum oculōs ad caelum sustulit et jam diū intoleranter spectāns mānsit.
Tandem dīxit, "Putābam tē fortasse errāvisse. Numquam quicquam dīxistī, sed intellegere potuī."
Narcissa dolōrem toleranter passa est. Quaesō, inquit, sī fāta mihi parvam parcere fortūnam possent, quaesō, quaesō fiat. Genua prōcumberet et sanguinem terrae daret sī id esset quod requīrerētur ad errōrem superandum.
"Quaesō, Lūcī…" susurrāvit. "Quantās turbās concīvī, sed tē comitārī velim."
Silentium tam longum extēnsum est ut trepidātiō similiter procella pāpiliōnum sub cutem Narcissae penetrāret et cor sibi in vittās dissecāret ālīs aureīs oculīsque argenteīs. Nihil facere poterat nisi simulāre quasi nōn paulō post sanguinem tussīret.
Tandem rīsus ōs Lūciī contrāxit, et perterrita est, nam miserātiōnis erat, et significābat eam contāminātam esse, in perpetuum maculātam hērēditāte quam numquam effugere spērāret—
Labra Lūciī aurēs Narcissae tetigērunt, et murmurāvit, "Quī id negāre possem?"
Ad silentium perterritā, obstupuit cum ille ōsculum genae sibi impressit — labra ejus in genā erant, labra virī cutem sibi tetigērunt — et bracchium ejus circā umerōs sibi lāpsum est, et cor sibi ē pectore ērūpit volāvitque ut grex columbārum, et in unguibus eārum pulmōnēs fūrtīvī jacēbant, nam spīrāre nōn poterat, et sōlem obscūrāvērunt, umbrāsque attulērunt quae per vīsum Narcissae trānsvolābant dum mundus sē vertere vidēbātur, et... et...
Nōn tam malum esset sī contrā pectus ejus illa linquerētur. Tum fortasse pulsum cordis ejus audīret, sonitum consōlātōrium quī prōmitteret illam numquam iterum sōlam futūram.
❦
"Saltātiō? Saltātiō in praediō eōrum? Crās?"
Narcissa numquam mātrem tantum balbūtīre vīderat, nec patrem umquam verbīs carēre meminisse poterat. Ad līmen stābant, Lūcium iterum salūtantēs priusquam itūrum erat, cum dē suīs cōnsiliīs eōs certiōrēs fēcisset.
"Ita, Narcissa invītātiōnem accēpit. Nunc, infēlīciter, discendum mihi est, sed grātiās vōbīs agō prō jūcundā pōmerīdiānā."
Eum gradūs ad pavīmentum dēscendere līmitemque carminum magicōs contrā aspectūs trānsīre spectābant, quae Bellātrīx ante paucōs annōs collocārī īnstitit. In utramque partem respexit, deinde inter duōs currūs incuneātōrum immōtōs sē subdūxit ēvānuitque. Quamquam nūllus crepitus ad aurēs Narcissae pervēnit, prope certē ēvānuerat.
Parumper locum ubi ōlim ille steterat intuita est, tum ā parentibus vexāta est.
“Quid, pro Circē, in hortō posteriōrī fēcistis—”
“Pro Merlinus, dīc mihi quid dīxerit—”
Locō respondendī, fēcit Narcissa quod tōtam pōmerīdiānam vehementer cupīverat: sē vertit et per ātrium ad scalās cucurrit.
“Narcissa!” clāmāvit māter.
“Nōn est tempus ineptiīs!” ululāvit pater.
Narcissa in gradibus pedem offendit, sed parentēs nimis tardī erant cum virgīs quās certē extrāxerant, nam pedibus sibi surrēxit, ad cubiculum cucurrit et jānuam claudit.
“Mundus Operiat,” susurrāvit.
Carmen quod Bellātrīx ā potente rūnārum dēpōnī jusserat prōvēnit, et tum cubiculum impervium erat — fortasse nōn dīrārum rūptōrī, sed certē magō mediocrī. Ex eō multae vehementēs rixae ad mēnsam exortae erant, sed quamvīs īrātī parentēs essent, Bellātrīx nōn flectī poterat. Ōlim inquit, circumdata sum brūtīs taetrīs quī nōn dubitābunt nōs delēre! Carmina manēbunt — omnia.
“Narcissa!”
“Quid tibi dīxit Lūcius?!”
Sī clāmōrēs quī aurēs perforābant neglegeret, sciēbat Narcissa eōs mox cessātūrōs esse, et tum tandem pacem habitūram quam tantum cupiēbat. Tremōrēs levēs corpus ā summīs capillīs usque ad tībiālia in pedibus quatiēbant. Prīmum post multōs annōs cum aliquō extrā domum locūta erat, et nōndum ab illō stupōre sē recēperat.
Crās Lūcium vīsūra erat, et saltārent versārenturque, biberent rīdērentque sīcut omnēs aliae puellae per annōs fēcerant dum Narcissa in miserā domō Londiniī inclūsa erat. Nōn audēbat nimis fortiter respīrāre nē somnium quod Lūcius eī trādiderat frangeret.
Clāmōrēs nōn cessāverant, sed eōs neglēxit et ad vestiārium prōgressa est. Fībulae in capillīs prīmae ēvānuērunt, deinde calceī, quamvīs pulchrī essent. Cum tunicam, quae ventrem hōrīs compresserat, solvit, līneam rubram circā medium corpus relīquit. Labra contrāxit. Nōn esset tempus sarcinātrīcis diē posterō vīsitandī; spērāre tantum poterat vestēs quās adolēscente gesserat adhūc convenīre.
Optiōnēs inspexit: caeruleam sēricam manicīs plexīs, viridem crispīs īnstar foliōrum expānsīs… O! Oculī in vestem dīlēctissimam, pulcherrimam omnium, eam quae certē convenienda aliōquī cor frangerētur — vestem janthinō colōre strātīs sēricīs amethystīque micantibus. Vestem augustē ē perticā sustulit et in cubiculum attulit.
Convenīret. Sī nōn… bene... jentāculum ēsse nōn opus esset.
Chapter 2: Diēs Saltātiōnis
Notes:
Verba iterum novāre et facere mī opus fuit, ecce vōbīs ergō breve glōssārium novōrum verbōrum:
Dominus Obscūrus - The Dark Lord
Vēnātōr volāns - Quidditch Chaser
Rēte incendiārium - The Floo Network
Nūmen domesticum - House-elf
Chapter Text
Vestis rēvērā conveniēbat, dummodo cavēret Narcissa nē respīrāret. Tam laeta dormīverat ut, cum experrēcta esset, omnīnō oblīta esset dē clāmōribus parentum prīdiē.
Ad sessōrium, sōle per fenestrās radiante illūminātum, lēniter prōgressa est. Quasi ā fātīs ipsīs ad grātulandum eam oblāta, amoena frūctuum operumque pistōriōrum varietās in mēnsā praebēbātur. Venter argūmentum aptum ad persuādendum dē crustulōrum virtūtibus frāgōrum, coāgulātō fartōrum cremōre, posuit, sed pulmōnēs eī admonēbant, sī ūllam spem respīrandī vesperī habēret, jactūram facere dēberet. Dum mēns sēcum ipsa pugnābat, vix notam vestīgiōrum post sē animadvertēbat.
Dolor maximus caput ussit. Manus in capillīs eam tantā vī trahēbat ut gemitum suppressit dum cēnātōriam in sellam impellēbātur.
"Sedē, et mihi plānē nārrābis quid dīxerit ille."
Cum pater capillōs sibi dimīsit, levāmen sēnsit illa statim. Lacrimīs oculōs suffūdit, sed eās repressit et caput dolēns perfricuit.
"Narcissa."
"Nihil dīxit."
TUXTAX. Palmam in mēnsam percussit, et argentea crepuērunt. Narcissa contremuit.
"Intellegisne quam magnī mōmentī hoc sit? Futūra nōbīs in discrīmine sunt! Quid tibi dīxit ille?"
Nesciēbat quid pater audīre vellet; cum Lūciō multō diūtius quam illa locūtus erat. Sermō suus levis mōmentī fuerat dōnec invītātiōne ad saltātiōnem perterrita esset. Sed pater respōnsa postulābat, mentem igitur scrūtāta est ut eum plācāret.
"Ille... Dīxit sē amāre quōmodo capillī mihi in sōle fulgērent."
"Quid aliud? Dīxitne aliquid dē tibi sorōre?"
"D-dīxit eam nōn multum eum amāre."
"Quid aliud?"
"... Nesciō. Jocus aliquī sordidus, dē ejus cōnsiliō, et ejus… nātūrā..."
"Dīc mihi plānē."
"Nōn meminī, pater..." Oculōs tersit dōnec manus hūmidae factae. "Mentiōnem fēcit sē vīsitāre voluisse dum illa aegrōta erat."
Pater in sellā recidit. Vultus dūrus cor Narcissae palpitāre coēgit, sed nōn in eam dīrēctus vidēbātur. Potius, hōrologium in pariete ōrnātum suprā mēnsam suspēnsum spectābat — dōnum anniversārium ā proavō Narcissae sibi uxōrī abhinc saeculum datum. In sessōriō in numerum crepitābat cōnstantem, et sī in eō animum intenderet illa, sonus perpetuus pulsum tardāre rapidum adjuvābat.
"Bellātrīx adhūc nōn rediit. Haec omnia nōn temerē fit... Nihil bonī nōbīs umquam datur — prō omnī minimā reverentiā pugnandum est. Quod subitō ad nōs accessit, cum Bellātrīx abest, praesertim ad illum praedium… minimē. Carmina firmābimus et Bellātrīcis reditum exspectābimus."
"Vah! At pater—"
"Hīc tūtior es."
"Immō, pater! Lūcius mē invītāvit—"
"Lūcius est Eques Valpurgae Persōnātus, et nōs sumus sordēs, quantum ad eum attinet."
"At hoc ineptum, Bellātrīx etiam Eques est—"
"Vix."
"Dīcit sē persōnam ferē merērī!"
“Jam annīs hoc dīcit. Scīsne quid aliud dīxerit? Malifidiānōs et aliōs eam contemnere, eam omnī tempore dērīsam surrutamque, Dominum Obscūrum redemptiōnem eī prōmittere, sed quotiēscumque eam admīrātiōnem eī movēre, duās aliās in eam reprehensiōnēs trānsferrī. Minimē, adhūc in incertō locō est, et nōs nōn in manūs ejus obtrectātōrum cēdēmus.”
Narcissa vīdit somnia versandī in amplexū Lūciī frangī. Crustula jam nōn tenēbant ventrem ejus, nam tam artē cōnstrictus ut fastīdium sentīret.
“At pater…” susurrāvit, “nōn intellegis. In scholā, nōs… nōs…”
“Nōlī mihi dīcere mātrem tibi rēvērā rēctē dīxisse. Cum puerō Malifidiānōrum concubitū fuistī?”
Narcissa caput dēmīsit. Quī explicāret illa nexum quem in scamnō habuerant dum rosās contemplābantur? Quod reminīscēbātur dē pueritiā vultuum plēnā occultōrum, genārum rubentium, clāmōrum paulō nimis clārōrum cum quīdam flāvus vēnātor volāns vinceret eīque nictārētur… Haec patrī dīcere posset, sed nihil eī significārent. Juxtā omnia indicia contrāria patefacta, fugācia illa mōmenta erant somnia misera ā puella sōlitūdine effectā.
"Nōn... nōn fuimus concubitū... sed mē animadvertit."
"Tē animadvertit? Narcissa, dīmidia pārs virōrum quōs praeteritōrum suffōcāre volēbam erat fīlias meās animadvertentium. Rēs ācta est. Jentāculum ēs."
Humerum Narcissae prehendit dum sē extulit ē sellā, tum eam silenter in patinam crustulōrum intuentem relīquit.
Labrum tremuit, et id momordit. Stultum erat tam commōta esse. Fortūna numquam eī aderat, nōn cum sorōrem āvulsisset, nōn cum alteram in mōnstrum vertisset, nōn cum ūnum sōlum virum āvulsisset quī umquam maculae domūs Ātrōrum ignōvisset. Spīritus impedītus, sed praesentī ūtī animō cōnāta est. Crustulum in gutture cōgeret, vestem, quae omnīnō nōn conveniēbat, in armārium repelleret, et reliquum diēī librīs distenta ageret, sīcut semper.
"Narcissa... plūrēs virī gentium sunt, tibi prōmitto."
In sellā commōta, quia nescierat patrem nōndum sessōrium relīquisse. Ūmor in oculīs Narcissae latēbat, quem festīnanter dorsō manūs abstersit.
Bracchiīs trānsversīs, mēnsā nīxus pater est. Asperrimus vultus jamdūdum mānsuēverat, ostendēns virum quī pater Narcissae cārus erat: quī eam ā mēnsā effugere permittēbat cum rixae nimis vehementēs fierent; quī numquam timidam fīliam plūrēs librōs rogantem negābat, quamvīs vacuus esset domūs thēsaurus; quī vesperās ad focum cum poculō in manū agēbat. Interdum, cum cubiculum nimis sōlum fieret, in bibliothēcā patris sē insinuāret Narcissa et juxtā eum tacitē legeret.
"Inveniēmus tibi procum, mellītula — quī tranquillē vīvat. Sunt multō aptiōrēs virī tibi quō dēmentōrem peteret sī putāret eō beneficiō sē afficī."
In gremium suum illa dēspexit nec respōndit.
❦
Caelum jamdūdum advesperāverat. In lectō jacēbat illa et patris cōnsilium intellegere cōnābātur, sed quō magis regustābat, eō magis crēscēbat īra. Illa, quae numquam minus quam perfecta fīlia fuerat — erat illa inclūsa, amīcitiā aut amōre vacua. Cūr propter Andromedae pūtidōs mōrēs Bellātrīcisque inimīcitiam patiēbātur? Lūcius erat ratiōnis particeps; semper fuerat. Praefectus in scholā, dux manūs sarosphaerae, Eques ille Persōnātus ōrdinis occultī quem soror Narcissae nimis inepta erat ad gubernandum.
Pater tam obstinātus erat in miseriā, nimis ignāvus ut occāsiōnem eīs datam raperet, nec Narcissa.
Ē lectō surrēxit et iterum ad armārium accessit. Illa vestis pulchra ē perticā pendēbat, patiēns speciēī āmissī temporis ubi in saltātiōne versārētur, sed Narcissa perditam collēgit et murmurāvit cōnfirmātiōnem. Tum oculōs ad hōrologium suprā pluteum sustulit. Vigilia quasi prīma — sī festīnāret, paulō tantum sērō advenīret.
❦
“Praedium Malifidiānōrum,” tertiō sībilāvit pulveremque in focum jēcit, sed flammae pertināciter rubrae manēbant. Sīve id erat quia Bellātrīx aditum ad rēte obstrūxerat incendiārium impetū domum in arcem convertendī, sīve ob aliam causam imprōvīsam, rēs erat quod praecipua via itineris ad saltātiōnem jam nōn praestō.
Sē in lectum prōjēcit ut turbō sēricus micānsque. Aliquā viā fuerit quā virum, cui nāta erat ad nūbendum, convenīret, cujus līberī vestēs saltātōriās omnī vesperī gererent, quia numquam ē societāte ējectī erant, in quam māter rīsibus redīre dēcrēverat. Lūcius eam exspectābat; viam ad eum invenīret.
Deinde cōnsilium cēpit.
“Tuppia!” clāmāvit.
Nūmen domesticum exortum est. Parvum animal oculīs tumidīs Narcissa valdē amābat — Tuppia cubiculum Narcissae mundum servābat nec librōs indecōrō collocābat ōrdine. Praeter officia domestica, Tuppia etiam capillōs Narcissae sufflātō fōrmāverat habitū et vestem ligāverat sine in dubium vocandā causā. Omnibus negōtiīs quae prō domō gerēbat, certē perīta erat Tuppia aspectuum magicōrum.
“Numquid vīs, Domina?” inquit Tuppia.
“Mē ad Praedium Malifidiānōrum dūcās.”
“… Numquid dīcis, Domina?”
“Praedium! Praedium in Viltonia! O ēcastor, ubi est invītātiō…”
Postquam omnem angulum cubiculī perscrūtātī sunt, Narcissa tandem chartam sub acervō tībiālium, quae anteā abjēcerat, invēnit. Invītātiōnem Tuppiae ostendit et aureās sub īnsignī Malifidiānōrum litterās incīsās.
"Hanc īnscrīptiōnem — mē illūc dūc."
"Sī Domina dē rē certa est..."
Assensum dubium Tuppiae fortasse jūcundum invēnisset Narcissa, nisi ob causam stupōris nūminis: Narcissa domō annīs nōn exierat, et certē nōn veste saltātōriā indūta. Quamquam sī multo diūtius morārētur, annī plūrimī amplius praeterīrent antequam umquam iterum exīret.
"Certissima sum! Citō!"
❦
Narcissa nōn dīceret per lutum profundīs in tenebrīs ambulāre māne somniāverat, sed jam nimis sērō erat ut redīret. Lūmina micantia ē praedio propius accēdēbant ūdō quōlibet gradū quem faciēbat. In morā erat vix per sēricum quem ad pectus premēbat, ut vestem mundam servāret, vidēre posse.
"Certissima es tē lutum ē tībiālibus mihi removēre posse?"
"Certissima, Domina."
Nūmen domesticum tam miserum quam Narcissa sonābat. Sī quid illā vesperī discendum, domum Narcissae numquam currum vēndendum fuisset. Quī sē cum societāte miscēre spērābant cum omnia praedia carminibus magicōs contrā aspectūs arcita essent et viae ad ea mīliāriae?
Quotiēs currus praeterībat, Narcissa sē post arborem conjēcit dōnec ē cōnspectum esset. Damnāta sī quis eam trementem maculātamque, lutō usque ad tālōs perfūsam, vidēret. Ātrī jam satis dēdecoris expertī erant ut tōtam per vītam perennāret. Minimē, pedēs pustulātōs per reliquam viam ad jānuam praediī traheret, tum Tuppia eam recreāret quasi nōn per silvās īnstar dēmentis ambulāsset, et ubi spectābilis esset, Lūcius eam acclīnis salūtāret dīceretque quam pulchra esset, tum sē inclīnāret ut genam Narcissae ōsculārētur—
Arborēs circum eās fulgure effulsērunt immāne. Antequam Narcissa caput vertere posset, tōtum congelāvit corpus. Crūribus compressīs, bracchiīsque collōque rigentibus, nōn poterat tremere, nōn poterat movērī, nōn poterat clāmāre, nihil facere poterat nisi horrōre intuerī dum ipsa corruit.
TUXTAX!
Nārēs ardēbant et oculī.
Dolēbat.
Dolēbat.
Omnia tam vehementer dolēbant.
Dolēbat.
Dolēbat.
Coacuit ōs, sed tussīre nōn poterat.
Dolēbat.
Dolēbat.
Aliquis, quīcumque, mē excute, rogāvit.
Dolēbat.
Dolēbat.
Stultam mē excute, nē cruciārer maximīs—
…
